carmina libraria Antonius Mizaldus, de mundi sphaera seu cosmographia

Testo base di riferimento: Lutetiae, apud Guilielmum Cavellat, 1552


Orontii Finaei Regii Lutetiae mathematicarum professoris prosopopeia ad cosmographicum Mizaldi opusculum

 

Heus, quo tam praeceps Mizaldi sphaerula tendis?

Praestaret latuisse domi. Nam tristis ubique

Invidus oblatrat, cuius lacerabere morsu

Ni tibi prospicias. Male cognita tempora sunt haec

5

Quae multos gignunt, qui cum nil edere prosint

Dignum laude, tamen gaudent maledicere doctis.

Carpendisque aliis famam venantur inanem.

Hos prudens refuge et doctos inquire bonosque

Illis ex animo (nisi me praesagia fallunt)

10

Grata eris, ac hilari vultu spectabere. Vade,

Vade igitur felix, Mizaldi sphaerula quando

Est tibi sic visum, et longissima tempora vive

Authorisque tui nomen diffundere perge.